Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut Culleolum vix auderem, "unde" inquit "me iubes petere cibaria praefecti?" respondi lenius quam
putabant oportuisse qui aderant me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.
huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. tibi autem valde solet in ore esse "
Granius autem
non contemnere se et reges odisse superbos.
" in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet. sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.
Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi. quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui.
ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo.
haec sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas.