Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6.9
in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab
Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum
exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut
aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae
compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te
Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri.
percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex
Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis
audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in
extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen
admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc
satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.
a Turranio te accepisse meas litteras
gaudeo. παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα. hanc, quae me
hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est,
Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos
mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo.
intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me
provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum?
ἐπέχειν te scribebas. quid erat
dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui?
ἀθέτησισ ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur. monebas de Q. Cicerone
puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. τοὐμὸν ὄνειρον. eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus.
non fuit faciendum aliter meque ἐπιχρονία tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac
re epistulam scriptam accuratius.
ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos
quam nostrum Saufeium. sed eum sine meis litteris ad te venire
vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est
de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis,
de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Idibus
Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar
Placentiam legiones iiii. quaeso, quid nobis futurum
est? in arce Athenis statio mea nunc placet.