Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7.1
dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te
unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam
familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi
redditum iri putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me
Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in
Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse,
conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse
quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse
autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse
tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti
nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem
secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a
Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem
exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula.
nunc audi reliqua.
per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam
quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de omni
statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem
deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit
respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc
malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud
meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe.
videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a
principio te audisse amicissime monentem.
""
sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat
optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni
obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.
ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεσ
haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore
necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum
esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc
impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem
uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam
Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat
mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut
neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.
verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res
geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum
agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli.
quid dicam?
"exspecta, amabo te, dum Atticum
conveniam?"
non est locus ad tergiversandum. contra
Caesarem?
"ubi illae sunt densae dexterae?"
nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de
Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a
Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero;
αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ.
"Πουλυδάμασ μοι"
quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum.
hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum
consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen
ipsum? itaque †ut stultus† primus suam sententiam
dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima
causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis
hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari!
plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius.
nam
ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire. omnia
illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas ἐπίτηκτα fuerunt.