Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14
Scr. Calibus a. d. vi K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
A. d. vi Kal. Febr.
Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi.
L. Caesar mandata Caesaris detulit ad
Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani.
probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam
provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad
urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in
praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.
me
Pompeius
Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent
Campani coloni. gladiatores
Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex
A. Torquati litteris scripseram, sane commode
Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum.
scutorum in ludo IↃↃ fuerunt.
eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei
publicae provisum est.
de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis
honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint.
hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut
exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis
pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero
nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres
nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum
Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes.
equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam
iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.