Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15
Scr. Capuae v K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem,
non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum
coram id non licet, nihil est iucundius.
Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules
conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem
abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio
leges ab illo nobis imponi non placebat. sed †is auditus
in† consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult;
sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si
Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime
opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu
esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in
Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine
Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni
aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio
in Siciliam praemittitur.
in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant
Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse
quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto
facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore
scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est.
sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem
omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi
reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus;
Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus
exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.