Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. in Formiano iv Non. Febr. a. 705
(49).
CICERO ATTICO salutem
tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. de pueris in
Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia
quaeri videbatur. nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque
commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris
Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro
esse debetis. nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit.
videsne me etiam iocari?
scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a
Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras.
scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in
quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas
res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas
dederit. itaque nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον. perspici tamen ex litteris Pompei
potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari.
quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum
impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas,
"si
in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit?"
tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica
illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor
ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L.
Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem
nunc esse acerrimus.
Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum
esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse.
haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de
discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus.
itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad
Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per
Dolabellam, non per Caelium egisse. quamquam non
aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.
rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui
mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in
praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo
quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati
meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam.
totam enim Italiam flagraturam bello intellego.
tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim
ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa
responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si
erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero,
videbo.
ego iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in
Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam.
quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae
manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae
Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc
erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus
litteras exspectabo.