Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
18
Scr. imi Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga
se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad
sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano
esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam
ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas
profectus sum, cum has litteras dedi.
responsa
Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita
putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—.
"utrum igitur"
inquies
"mavis?"
responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.
Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis
teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem
L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime
dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. o perditum latronem! o vix ullo otio
compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus,
tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus.
haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica
ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus.
de
Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare
responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin
tardius id fieret, tum eum arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in
nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus
esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tu tamen
videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.
Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat;
nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit
ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere
idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam
L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos
Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam
facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis.
ego autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita
enim putatur) observo
"μηδὲ δίκην,"
praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar.
hoc quicquid est te scire volui.