Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
21
Scr. Calibus vi Id. Febr. ante lucem a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant.
boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni
Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. eo
die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii
Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi
Calibus. inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec
Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum.
nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν
audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant.
deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem
miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non
copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas
in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc
cuius modi est?
vii Idus Febr.
Capuam
C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut
Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent.
urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei
rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat
amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi
dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus
noster in navi.
ego quid agam σκέμμα magnum—neque
me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius
consili particeps—sed tamen quod me deceat. ipse me
Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit.
Dolabella, Caelius me illi valde satis facere.
mira me ἀπορία torquet. iuva
me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta
rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.