Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
22
Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane
a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate
sit. de
Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto.
o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore
accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo
minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis
sed video quorum arbitrio sit acturus.
†recte sit censeo cedendum de
oppidis iis egeo consili†. quod optimum factu videbitur facies.
cum
Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis
Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum
qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam
igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste?
nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo.
explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas
et ipse quid sis acturus.