Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
23
Scr. in Formiano v Id. Febr. vesp. aut iv Id. a. 705
(49).
CICERO ATTICO salutem
v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi
Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno
Lentulo et
Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse,
Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos
Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint
somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum,
C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in
Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt.
ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse,
Pompeium
Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar
dicitur. persequi
Caesar
Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes
nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid
faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.
ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de
mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed
mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua
desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de
me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae
nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter.
manebo igitur, etsi vivere—.
quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus
iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut
Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat.
sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris
litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi
ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.