Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in Trebulano v Id. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
A. d. viii Idus Decembr.
Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi
reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae,
deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac
primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime
expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est
nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse
numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus
consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim
in provincia quam fortasse fuerit utile.
sed
"quid si hoc melius?"
saepe opportune dici videtur ut in hoc ipso. sive enim
ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut
adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una
cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus ἀμεταμέλητοσ debet esse. quod si ista nobis cogitatio de
triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum
virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos
libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit
rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica
libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit
antiquius.
nam quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei
publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit.
habet enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior.
de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud
probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in
me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio
Caninioque acta scribis valde consentiunt. quae si secus essent
totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae
inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer
Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid
nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. quod quidem agerem, si
liceret, alio modo ac nunc agendum est.
de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis.
nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est?
cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur
imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius
absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita
convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non
dedisset quam nunc tam valenti resisteret.
sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis,
"ποῦ σκάφοσ τὸ τῶν Ἀτρειδῶν;"
mihi σκάφοσ unum erit quod a Pompeio gubernabitur.
illud ipsum quod ais,
"quid fiet, cum erit dictum,
"dic, M. Tulli?"
"
—σύντομα
"Cn. Pompeio adsentior."
ipsum
tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim
sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis.
verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium
esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos
illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos
valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos
pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus
abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc
vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in
decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato,
declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset
accedere.
nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis
quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio.
unum etiam de Caelio
tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua
sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici
Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.
de
Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc
tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in
Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in
Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum
mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet.
sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur
posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati.
ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut
spero, in eo molesti.
de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se
conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is
quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius.
sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum
induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se
officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.
ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto.
Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et
quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam
Flumentanam
Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.
venio ad
"Piraeea,"
in quo magis reprehendendus sum quod homo
Romanus
"Piraeea"
scripserim, non
"
Piraeum
"
(sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim
"in."
non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen
Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias
Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro.
nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum
sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium,
"máne ut
ex portu ín Piraeum"
(malus enim auctor
Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter
elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,
""
et idem,
""
quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est
oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam
grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna
me molestia liberans.
heri áliquot adulescéntuli coíimus in
Piraéum,
Mercátor hoc addébat, captam e
Súnio.
ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus.
mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam. sed
scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat
id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec
reperis?
"solvamus"
inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu
tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero,
Tartessium istum tuum mihi exeunti,
"iube sodes nummos
curare."
quid superest? etiam. gener est suavis mihi,
Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel
humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda.
scis enim quos †aperierimus†. qui omnes
praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent.
ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi
sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'.
Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data
v
Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.