Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4
Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo,
sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante
erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne
libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus
Decembris.
fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est
adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in
senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum
alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius.
de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum
haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante
intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse
Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non
accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset,
Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante
lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc
illi τεκμηριῶδεσ videbatur esse alienationis.
quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici
alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut
haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae
non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad
urbem cogito.