Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5
Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora
audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam
declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi
delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.
date igitur operam ut valeatis. de
Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis
utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum,
tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.
Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus
habes Dionysium. sororem tuam non venisse in
Arcanum miror. de
Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in
Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα.
sed de Formiano
Tarracinam
pridie Kal. Ian.
inde
Pomptinam summam, inde in
Albanum
Pompei. ita ad urbem iii
Nonas natali meo.
de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur,
consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui
acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus
est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed
haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re
publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.
reliquum est
iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod
postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem
aluimus contra nos.
"quid senties igitur? "
inquis.
nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium
aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas.
aliquando
ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa
est.