Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem
plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te
quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem
istuc euntem sine litteris dimittamus.
de re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret
Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa
quidem impudens postulatio, opinione valentior. cur autem nunc primum ei
resistamus?
"οὐ γὰρ δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακόν"
quam cum
quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec
illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. dices,
"quid tu igitur sensurus es?"
non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam
idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. sed rursus hoc
permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in
tantis rebus a Pompeio dissidere.