Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7.8
quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an
mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua
taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et
illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut
scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.
diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula
scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in
Albanum venire iii Nonas Ianuar. sed, amabo te,
nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero
die?
Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse
in triente sed iuberi mutare nomen. est
πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti
mutare nomen mulieris testamento. sed id φιλοσοφώτερον, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.
quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem,
factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium
me consecutus est. una Formias
venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus.
quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei
multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim
existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆσ πολιτείασ fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra
se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque
retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et
rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸσ Ἐνυάλιοσ occurrebat, tamen levabar cura virum fortem
et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶσ de pacis simulatae periculis disserentem.
5
habebamus autem in manibus Antoni contionem
habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a
toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille
"quid censes"
aiebat
"facturum esse ipsum, si in
possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat
dicere?"
quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est.
ex illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet
hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt
nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim
ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse.
sed haec et multa alia coram.