Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7.9
"cotidiene"
inquis
"a te accipiendae litterae sunt?"
si habebo cui dem, cotidie.
"at iam ipse ades."
tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas
L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum
Basili vulneratus et despoliatus est.
videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc
διευκρινήσεισ πρόβλημα sane πολιτικόν. cum sit necesse aut haberi Caesaris
rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi
Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si
id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente
provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur et tamen
quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur
exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut
statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege
ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio
non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum
incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit
dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut
ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus—quod horum malorum
quorum aliquod certe subeundum est minimum putes.
3
dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat.
est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit
idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere
miror. nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille
consul.
"at sic malo"
inquies
"quam cum exercitu."
certe; sed istud ipsum
"sic,"
scio, magnum malum putat aliquis
neque ei remedium est ullum
"cedendum est, si id volet."
vide consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore
"at
tum imbecillus plus"
inquit
"valuit quam tota res publica."
quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in
Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari
non potest et quod ille si faciat, iam iam a bonis omnibus summam
ineat gratiam.
tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est
deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat.
nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non
tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis
sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais,
"habe meam rationem."
habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit
invito senatu?
"depugnes oportet, nisi concedis."
cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi.
iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus
situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si
quid habes. equidem dies noctesque torqueor.