Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
1
Scr. in Formiano xiv K. Mart a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a
Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se
Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis
nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus
scripserat. ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer
proficiscebatur. cras igitur mittam. sed in ea Pompei
epistula erat in extremo ipsius manu,
"tu censeo Luceriam
venias. nusquam eris tutius."
id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro
derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non
parcere.
ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non
quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa
Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam
retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. hoc me
frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in
Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. sic enim
parari video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus
sit stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.
quo minus mirere, si invitus in eam causam
descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper
flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius
cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. etsi prope
diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero
his relictis refertissimam. quo ego in numero essem, si hos lictores
molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L.
Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo
nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap.
Claudius.
unus
Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. quam enim ille
habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse
eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere.
ibimus tamen Luceriam. nec eum fortasse delectabit
noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem.
tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim.