Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2
Scr. in Formiano xiii K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non
credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas.
ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus
ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam
significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei.
id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar.
eas si quo ille misit, in publico proponat velim. alteras
eodem die dedi quo has ad te. non potui non dare, cum et ipse ad me
scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi.
nihil arbitror fore quod reprehendas. si qua erunt, doce me quo
modo μέμψιν effugere possim.
"nihil"
inquies
"omnino scripseris."
qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam,
quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum,
scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris
aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem.
mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce
turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. quoius ego vicem
doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit.
ignorare mihi videris haec quanta sit clades.
es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius
non potes. hoc miserius, hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum
coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas
omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad
reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi
nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae
quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus,
Afranium exspectabimus et
Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis.
hic tu in me ... illud desideras.
nihil de me dico, alii viderint. hic quidem quae est ... ?
domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis tum se mihi non
ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est.
Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei
litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ. videbis de Gnaeo nostro ipse
Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio?
ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium
hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de
salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam
Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei
publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum
†sed cur†.
"poterisne igitur videre
tyrannum?"
quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor
quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non
extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam
aliquando tecum loquar!
ego xiii Kalend., cum
eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad
Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?