Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas
deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. deliberatio autem
omnis haec est, si Pompeius
Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes.
et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in
mentem veniat explicabo brevi.
cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae
mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum
illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda
esse videatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum
optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem.
qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me
est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum),
tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum
sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum
summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo
praeditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum
sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.
in hac parte haec sunt. vide nunc quae sint in altera.
nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter,
addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa
vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et
contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille
gener, ille in adoptando
P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior,
ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio
consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl.
ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua,
Marcoque
Marcello consuli finienti provincias Gallias
Kalendarum
Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid
perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio
non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?
malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at
reciperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati?
non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non
pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa,
nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint.
Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu
huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione.
invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea
causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset
aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque
propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi,
5
dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter
fugam. eam si nunc sequor, quonam? cum illo non; ad quem cum
essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto
Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu
hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo
modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem
impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in
ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare.
age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex
Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam
placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo
nihil scimus.
at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in
Cinnae dominatione L.
Philippus, quod L. Flaccus, quod Q.
Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere
solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia
accedere. aliter
Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa
Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum
sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc
ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum
est, sed sit; deferet triumphum. †non accipere ne periculosum
sit,† invidiosum ad bonos.
"o rem"
inquis
"difficilem et
inexplicabilem!"
atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me
existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim,
potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa
verior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des
consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et
Brundisi.
sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce
litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium
Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam
hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi
Brundisium
Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei
Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci
scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit
implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his
locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio
pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum
cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id
si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset
incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad
Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad
Pompeium
et litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias.
haec te scire volui scripsique sedatiore
animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.