Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10
Scr. in Formiano iv K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo
liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab
ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci
esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam
de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut
magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus.
volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem.