Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9
Scr. in Formiano v K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam
ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt iam et impendent, ut
testatum esse velim de pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum
praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer
convenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi quom eum ad
salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter
me ad pedes abiecissem. qua autem est
"aliquid impertias
temporis,"
non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet.
nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est,
tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod
causam eius probo.
sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas
litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in
publico proposuit epistulam illam in qua est
"pro tuis rebus gestis
amplissimis"
(amplioribusne quam suis, quam Africani?
ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium
quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem
ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed
laeto vultu gratulantis viderit!
"num igitur peccamus?"
minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione
distingui posset. quae vero senatus consulta video? sed apertius
quam proposueram.
ego
Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas
visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et
tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam
fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est)
numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus.
crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me
illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora.
tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis
reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius
quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima?
alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et
me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen
hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid
ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid
iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.
vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit
occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum
litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem
aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id
credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia
ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit
nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere.
tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend.,
Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim
antecesserat legiones xi K.
Luceria. sed hoc τέρασ
horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit
nescio.