Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror. sed mihi non sumo ut meum consilium valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.
ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri
a teque ad eas honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. neque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.
quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. iis autem quibus non satis facio facile respondeo. neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. hoc inter me et illos interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt. quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu amici desideres.