Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.12C
litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d.
xiiii Kal. Martias; in quibus litteris scribis tibi in animo esse
observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in
Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur,
te ei, si propius accessisset resistere velle.
te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis
est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias
habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua prudentia debes illud
solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed
quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei
testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id
quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in
Umbria et Tuscis erant contrahere et ad
Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint
coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non
pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem
sustinere poteris ut frumentatum eas.
quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc
venias. consules constituerunt idem facere. ego
M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones
sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris
committerentur. quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si
forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream.
nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque
ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. itaque non
amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.
consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in
Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo
confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id
quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae
Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum
quam ille. itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem
habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me
venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio
negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc
constitutum est.
his litteris scriptis
Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare
ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus
confido.