Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.12D
litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in
quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse.
quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium
velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque
istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate
dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim
eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei
publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.
qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices,
hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium
conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt
et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra
veteranas legiones non te praeterit.