Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.13
lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis;
etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in
nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes
dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in
quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum?
si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui
eum maxime timuerant maxime diligetur.
multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil
prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide
quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant.
id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia
cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras
exspectabam.