Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.14
non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque
nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam
sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum
inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut
nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in
his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras
quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae
quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam
tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi
temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante
Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a
Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo
Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat
Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat
ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.
dices,
"quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo
sciturus sis?"
nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito
labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis
idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re
publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat?
nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa
profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum
id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes,
rem publicam reciperantis socius videor esse debere.
"totiensne igitur
sententiam mutas?"
ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re
quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut
firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.
omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius
acturus sit, quid noster Lentulus.
de
Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut
lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse.
ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus
†occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit.
ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam
Domitio satis grandem quam is Corfini
habuerit non esse redditam. de
Lentulo autem nihil audivimus. haec velim exquiras ad meque
perscribas.