Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.15
A. d. v Nonas
Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem
iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua
exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a
Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum
redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et
†authemonis†fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi
puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit.
quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam.
secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu
iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribis
"Iovi ipsi iniquum."
nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta
ut deterior causa paratior mihi esse videatur. nec me consules movent qui
ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat
cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur
traiectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse
existiment. de
Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin
Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint
recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas
congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos
congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem
accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid
nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed
memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi.
nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio,
Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi
consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt
eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit
intellego.
plura scriberem, si ipse possem.
sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi
Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut
meam vicem doleres, cum me derideri videres.