Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium et litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias.
haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.