Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8.5
cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem,
vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut
suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit,
paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam
quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse
""
multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam
mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem
servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si
tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.
πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα,
novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione de re
Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu
fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum
perferendum Tironemque
Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.