Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. in Formiano ix K. Mart., ut videtur, a. 705
(49).
CICERO ATTICO salutem
obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam
vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum
venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit.
Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:
"litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend.
Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego
non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias
in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis
operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris
satis esse relinquas."
deinde
supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram.
di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum
sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu
terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil
mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me
hercule†.
modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis
gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius
habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum
audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem
Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo
Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.