Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705
(49).
CICERO ATTICO salutem
unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non
subveniat.
"at nemo dubitat quin subsidio venturus sit."
ego non puto.
"deseret igitur talem civem et eos quos una
scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?"
nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil
spectat nisi fugam.
quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse.
ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu
meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci
quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut
qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo,
qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui,
contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam
timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso
carendum est.
ad
Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit)
sive ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi
mandabo.