Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.13A
Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi.
brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re
tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.
""
CAESAR OPPIO CORNELIO salutem
A. d. vii Idus Martias
Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est
Brundisi. misit ad me N. Magium
de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire
volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere,
statim vos certiores faciam.
quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in
spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens
facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi
viderer. nunc exspectatione crucior.