Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.14
miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et
Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua
litteras accepi ab Q. Pedio
Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo:
"Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra
habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris.
sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus
cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet
Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus."
ubi est illa pax de qua Balbus scripserat
torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui
quidam αὐθεντικῶσ narrabat Cn.
Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque
eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem
se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; †ad
ambitionem†, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo
patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim
expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec
Baebius quidam a Curione
iii Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli†
non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem
Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil
ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod
scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.
scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta
Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a
Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal.
Aprilis
Capuae fore.