Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
18
Scr. Arpini v K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis
existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa
fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro
iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego
dissimilem illorum esse causam. cum multa,
"veni igitur et
age de pace."
"meone"
inquam
"arbitratu?"
"an tibi"
inquit
"ego praescribam?"
"sic"
inquam
"agam, senatui non placere in Hispanias iri nec
exercitus in Graeciam transportari, multaque,"
inquam
"de
Gnaeo deplorabo."
tum ille,
"ego vero ista dici nolo."
"ita putabam,"
inquam;
"sed ego eo nolo adesse quod aut
sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non
veniendum."
summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens,
"ut deliberarem."
non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc
me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.
reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια! in qua erat ἥρωσ
Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quid quod
Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus
Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet.
nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia.
hoc fuerat extremum.
illa tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam
paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad
omniaque esse descensurum.
"vidisti igitur virum, ut scripseras?
ingemuisti?"
certe.
"cedo reliqua."
quid? continuo ipse in Pedi
Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem
λαλαγεῦσαν illam tuam.
"tu
malim"
inquies
"actum ne agas."
etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt
sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea
"videamus hoc quorsum evadat."
extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum
offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et
πολιτικήν! valde tuas litteras nunc
exspecto.