Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. Arpini. prid. K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus,
Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit
gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi.
tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ
huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea
quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se
molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello
petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in
Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse
Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis
sed numquam uno loco videram.
pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum
cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in
maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit
nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae
causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit
iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe
futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam
iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est
enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui
filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum
Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero?
sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod
minime vellem, spiritum reliquum esse.
nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si
Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut
Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus.
aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in
Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis
fides nulla est.
sed haec satis deplorata sunt. tu velim litteras
Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus
hominum, nisi plane obmutuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod
et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem
perseveravi. quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim
extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen
si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.