Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset; "σύν τε δύ' ἐρχομένω" —.
sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem.