Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.7
scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed
eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille
"celeripes"
quem Salvius dixerat. attulit
uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim
me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον
effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus
consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem
publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem
recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne
fecissem.
sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores
quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in
quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto
probari, pergratumque mihi tu ... fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit
intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis
aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in
Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησισ mea
animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.
quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam
Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex
litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi.
misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in
tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi
placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere; in quo
non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?)
sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam,
"μή μοι"
intorqueat. mirandum enim in
modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit.
εἰδώσ σοι λέγω. nihil ille umquam minus
obscure tulit.
"cum hocne igitur"
inquies
"esse
vis?"
beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in .
. . sed hactenus.
"causa igitur non bona est?"
immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est
suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis
locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim
beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse
illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non
audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.
de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero.
Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόος ὡραῖοσ obrepat.
"si modo"
inquis
"satis ille
erit firmus."
est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres.
promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam
relicturum.
"Tene igitur socio?"
contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec
tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare
tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit,
legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot
egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere?
abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur,
sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid
Brundisi actum sit.