Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.8
cenantibus ii Idus nobis ac
noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de
L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam
Aulus profectus est, ... alter multos. de
Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino
sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos
quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint?
in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris
Caesarem
Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem
habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori
cui dicerem,
"Μέντορ, πῶσ τ' ἄρ' ἴω, πῶσ τ' ἂρ"
nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in
malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri
fuisse.