Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.7C
gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud
Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc
libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et
Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si
possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui
crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum
L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio
vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri
possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus
rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N.
Magium
Pompei praefectum deprehendi.
scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo
praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt.
si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi
esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis
effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.