Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9.9B
S. V. B. E.
postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab
Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere
poteris quam cupiat concordiam suam et Pompei
reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde
gaudeo. de te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero,
sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a
quo tantum beneficium te accepisse praedices.
Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo
eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum
suscipias neque socius eius adversariis fueris. atque hoc non solum in te,
tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis
castris essem quae contra Lentulum aut
Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse
dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem,
praestare possem. itaque nunc Romae omnia negotia
Lentuli procuro sustineo meumque officium, fidem, pietatem iis praesto.
sed me hercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam
esse puto, quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus.
hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere
et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante
temporibus Milonianis. praestabo, si Caesarem bene
novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum.
haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab
singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi
Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam.
de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non
mediocriter laboro ut utrique, ut vis, tuam benevolentiam
praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. fac valeas.