Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
1.15
Messalam habes. quibus igitur litteris tam accurate scriptis adsequi possum, subtilius ut explicem quae gerantur quaeque sint in re publica, quam tibi is exponet qui et optime omnia novit et elegantissime expedire et deferre ad te potest? cave enim existimes, Brute (quamquam non necesse est ea me ad te quae tibi nota sunt scribere; sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire), cave putes probitate, constantia, cura, studio rei publicae quicquam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, vix in eo locum ad laudandum habere videatur; quamquam in hac ipsa sapientia plus apparet; ita gravi iudicio multaque arte se exercuit in verissimo genere dicendi. tanta autem industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur.
sed provehor
amore. non enim id propositum est huic epistulae Messalam ut laudem, praesertim ad Brutum cui et virtus illius non minus quam mihi nota est et haec ipsa studia quae laudo notiora. quem cum a me dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur. sed haec hactenus.
venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. tu hoc; alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum †neque solum ut Solonis dictum usurpem† qui et sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem. is rem publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena. est scilicet utriusque rei modus sicut reliquarum et quaedam in utroque genere mediocritas. sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare;
quid ego autem secutus hoc bello sim in sententiis dicendis aperire non ahenum puto. post interitum Caesaris et vestras memorabilis Idus Mart., Brute, quid ego praetermissum a vobis quantamque impendere rei publicae tempestatem dixerim non es oblitus. Magna pestis erat depulsa per vos, magna populi Romani macula deleta, vobis vero parta divina gloria, sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium; quorum alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, immicus otio. his ardentibus perturbandae rei publicae cupiditate quod opponi posset praesidium non habebamus;
erexerat enim se civitas in retinenda libertate consentiens,
nos tum nimis acres, vos fortasse sapientius excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. itaque cum teneri urbem a parricidis viderem nec te in ea nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam ab Antonio, mihi quoque ipsi esse excedendum putavi; taetrum enim spectaculum oppressa ab impiis civitas opitulandi potestate praecisa. sed animus idem qui semper infixus in patriae caritate discessum ab eius periculis ferre non potuit. itaque in medio Achaico cursu cum etesiarum diebus auster me in Italiam quasi dissuasor mei consili rettulisset, te vidi Veliae doluique vehementer. cedebas enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant fugere sapientis.