Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiae. quem cum in me incitavissem, consilia imre coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt propria sanguinis) rei publicae liberandae. longa sunt, quae restant, praetereunda; sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus si verum fateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum.
huic habiti a me honores nulli quidem, Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii. Vt enim primum libertatem revocare coepimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero qui a cervicibus nostris avertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus? quamquam ego illi tum verborum laudem tribui eamque modicam, decrevi etiam imperium; quod quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum babenti necessarium. quid enim est sine imperio exercitus?
statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo Servius, post maiorem etiam Servilius. nihil tum nimium videbatur.
sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in victoria grati reperiuntur. ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis. quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam. atque illo die cognovi paulo pluris in senatu malevolos esse quam gratos. per eos ipsos dies effudi, si ita vis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam. quod quis reprehendet, nisi qui deposito metu praeteriti periculi fuerit oblitus?
accedebat ad benefici memoriam gratam ratio illa quae etiam posteris esset salutaris. exstare enim volebam in crudelissimos hostis monimenta odi publici sempiterna. suspicor illud tibi minus probari quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem viris sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ovanti introire Caesari liceret decreverim. ego autem (sed erro fortasse nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius. cur autem ita sit aperiendum non est, ne magis videar providus fuisse quam gratus. hoc ipsum nimium; qua re alia videamus. D. Bruto decrevi honores, decrevi L. Planco. praeclara illa quidem ingenia quae gloria invitantur, sed senatus etiam sapiens qui qua quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam iuvandam posse adduci hac utitur. at in Lepido reprehendimur; cui cum statuam in rostris statuissemus, idem
illam evertimus. nos illum honore studuimus a furore revocare. vicit amentia levissimi hominis nostram prudentiam; nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali quantum in evertenda boni.
satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda sunt. intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari. existimo equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicae. hoc bello victores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla umquam erit. dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.