Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. Athenis in. Maio a. 711 (a).
Brutus Ciceroni salutem
particulam litterularum tuarum, quas misisti Octavio, legi
missam ab Attico mihi. studium tuum curaque de salute
mea nulla me nova voluptate adfecit. non solum enim
usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te,
quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris
aut feceris. at dolore quantum maximum capere animo
possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de
nobis adfecit. sic enim illi gratias agis de re publica, tam
suppliciter ac demisse—quid scribam? pudet condicionis
ac fortunae sed tamen scribendum est: commendas nostram
salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus
prae te feras non sublatam dominationem sed dominum
commutatum esse. verba tua recognosce et aude negare
servientis adversus regem istas esse preces. Vnum ais esse
quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus
viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit.
quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse
per illum praestat.
ego medius fidius non existimo tam
omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius
orandus sit pro salute cuiusquam civis, non dicam pro
liberatoribus orbis terrarum; iuvat enim magnifice loqui et
certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum
aut a quoque petendum sit. hoc tu, Cicero, posse fateris
Octavium et illi amicus es? aut, si me carum habes, vis
Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus
puero illi fuerim? cui quid agis gratias, si ut nos salvos
esse velit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit
a quo ista petenda essent? Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de
re publica liceat esse salvis?
ista vero imbecillitas et
desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in
omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et
Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum
occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu
iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus viris
misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos,
haud ulla alia re. quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines
quam id nos prohiberemus, neque magis inritatus esset
Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus.
tu quidem consularis et tantorum scelerum vindex,
quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te
pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel
probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem
habeas? quod autem tibi cum Antonio privatim odium?
nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam
nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quaerenda
esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut
illo prohibito rogaremus alterum qui se in eius locum
reponi pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipi res
publica? nisi forte non de servitute sed de condicione
serviendi recusatum est a nobis. atqui non solum bono
domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed
etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis
vellemus. quid enim negaret iis quorum patientiam
videret maximum dominationis suae praesidium esse?
sed nihil tanti fuit quo venderemus fidem nostram et
libertatem.
hic ipse puer quem Caesaris nomen incitare videtur in
Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio
locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto
potent, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares
volumus! ceterum
ne nequiquam perierit ille cuius
interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri
eramus, nulla cura adhibetur? sed mihi prius omnia di
deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo
heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non
tuli, sed ne patri quidem meo, si revivescat, ut patiente
me plus legibus ac senatu possit. an hoc tibi persuasum
est, fore ceteros ab eo liberos quo invito nobis in ista
civitate locus non sit? qui porro id quod petis fleri potest
ut impetres? rogas enim velit nos salvos esse. videmur
ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus?
quam, nisi prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui
possumus accipere?
an tu Romae habitare, id putas
incolumem esse? res non locus oportet praestet istuc
mihi. neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam
illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum,
dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus
aliis. nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, si ab eo
qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus
liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur,
petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi
sint? hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam,
quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit plusque timeat in puero nomen sublati regis
quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes
habuerit paucorum virtute sublatum videat? me vero
posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem
ipsum, si me audies. valde care aestimas tot annos quot
ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es.
deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in
Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad
opinionem formidinis. nam si Octavius tibi placet, a quo
de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed
amiciorem dominum quaesisse videberis. quem quod
laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim
laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua
suscepit eas actiones. Cum vero iudicas tantum illi non
modo licere sed etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus
sit ne nolit esse nos salvos, nimium magnam mercedem
statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere
videbatur res publica), neque hoc tibi in mentem venit, si
Octavius ullis dignus sit honoribus quia cum Antonio
bellum gerat, iis qui illud malum exciderint cuius istae
reliquiae sunt nihil quo expleri possit eorum meritum
tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul
congesserit.
ac vide quanto diligentius homines metuant
quam meminerint, quia Antonius vivat atque in armis sit,
de Caesare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est
neque iam revocari in integrum potest. Octavius is est qui
quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus;
nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur? ego vero, ut istoc revertar, is sum qui non modo
non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi
supplicetur. aut longe a servientibus abero mihique esse
iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri
miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena
dulcedinem vivendi minuere potuerit.
mihi quidem ita
beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae.
quid enim est melius quam memoria recte factorum et
libertate contentum neglegere humana? sed certe non
succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci
volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam
abstrahere a servitio civitatem nostram. si secuta fuerit
quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego
tamen gaudebo. quibus enim potius haec vita factis aut
cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad
liberandos civis meos?
te, Cicero, rogo atque hortor ne defetigere neu diffidas,
semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque
explores ne se, nisi ante sit occursum, insinuent. fortem
et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem
publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum
esse putaris. fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae. bene facta pro debitis
exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto
animo reprehendimus. itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul
hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur;
idem Cicero, si flexerit adversus alios iudicium suum quod
tanta firmitate ac magnitudine direxit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed
etiam praeterita evanescere coget. nihil enim per se amplum est nisi in quo iudici ratio exstat. quin neminem
magis decet rem publicam amare libertatisque defensorem
esse vel ingenio vel rebus gestis vel studio atque efflagitatione omnium. qua re non Octavius est rogandus ut velit
nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem
in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes,
si modo sint populo duces ad resistendum improborum
consiliis.