Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.16
particulam litterularum tuarum, quas misisti Octavio, legi
missam ab Attico mihi. studium tuum curaque de salute
mea nulla me nova voluptate adfecit. non solum enim
usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te,
quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris
aut feceris. at dolore quantum maximum capere animo
possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de
nobis adfecit. sic enim illi gratias agis de re publica, tam
suppliciter ac demisse—quid scribam? pudet condicionis
ac fortunae sed tamen scribendum est: commendas nostram
salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus
prae te feras non sublatam dominationem sed dominum
commutatum esse. verba tua recognosce et aude negare
servientis adversus regem istas esse preces. Vnum ais esse
quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus
viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit.
quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse
per illum praestat.
ego medius fidius non existimo tam
omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius
orandus sit pro salute cuiusquam civis, non dicam pro
liberatoribus orbis terrarum; iuvat enim magnifice loqui et
certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum
aut a quoque petendum sit. hoc tu, Cicero, posse fateris
Octavium et illi amicus es? aut, si me carum habes, vis
Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus
puero illi fuerim? cui quid agis gratias, si ut nos salvos
esse velit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit
a quo ista petenda essent? Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de
re publica liceat esse salvis?
ista vero imbecillitas et
desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in
omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et
Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum
occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu
iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus viris
misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos,
haud ulla alia re. quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines
quam id nos prohiberemus, neque magis inritatus esset
Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus.
tu quidem consularis et tantorum scelerum vindex,
quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te
pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel
probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem
habeas? quod autem tibi cum Antonio privatim odium?
nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam
nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quaerenda
esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut
illo prohibito rogaremus alterum qui se in eius locum
reponi pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipi res
publica? nisi forte non de servitute sed de condicione
serviendi recusatum est a nobis. atqui non solum bono
domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed
etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis
vellemus. quid enim negaret iis quorum patientiam
videret maximum dominationis suae praesidium esse?
sed nihil tanti fuit quo venderemus fidem nostram et
libertatem.
hic ipse puer quem Caesaris nomen incitare videtur in
Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio
locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto
potent, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares
volumus! ceterum
ne nequiquam perierit ille cuius
interitu quid gavisi sumus, si mortuo nihilo minus servituri
eramus, nulla cura adhibetur? sed mihi prius omnia di
deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo
heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non
tuli, sed ne patri quidem meo, si revivescat, ut patiente
me plus legibus ac senatu possit. an hoc tibi persuasum
est, fore ceteros ab eo liberos quo invito nobis in ista
civitate locus non sit? qui porro id quod petis fleri potest
ut impetres? rogas enim velit nos salvos esse. videmur
ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus?
quam, nisi prius dimittimus dignitatem et libertatem, qui
possumus accipere?