Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
an tu Romae habitare, id putas incolumem esse? res non locus oportet praestet istuc mihi. neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis. nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, si ab eo qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Graecis civitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur, petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi sint? hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam, quae ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit plusque timeat in puero nomen sublati regis quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes habuerit paucorum virtute sublatum videat? me vero posthac ne commendaveris Caesari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies. valde care aestimas tot annos quot ista aetas recipit, si propter eam causam puero isti supplicaturus es.
deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis. nam si Octavius tibi placet, a quo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse videberis. quem quod laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua suscepit eas actiones. Cum vero iudicas tantum illi non modo licere sed etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus sit ne nolit esse nos salvos, nimium magnam mercedem statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere videbatur res publica), neque hoc tibi in mentem venit, si
Octavius ullis dignus sit honoribus quia cum Antonio bellum gerat, iis qui illud malum exciderint cuius istae reliquiae sunt nihil quo expleri possit eorum meritum tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul congesserit.
ac vide quanto diligentius homines metuant quam meminerint, quia Antonius vivat atque in armis sit, de Caesare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque iam revocari in integrum potest. Octavius is est qui quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus; nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur? ego vero, ut istoc revertar, is sum qui non modo non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi supplicetur. aut longe a servientibus abero mihique esse iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena dulcedinem vivendi minuere potuerit.
mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae. quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram. si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego tamen gaudebo. quibus enim potius haec vita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos civis meos?
te, Cicero, rogo atque hortor ne defetigere neu diffidas, semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque explores ne se, nisi ante sit occursum, insinuent. fortem
et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse putaris. fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae. bene facta pro debitis exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto animo reprehendimus. itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur;