Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.17
scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis. quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio. omnia fecisse Ciceronem optimo animo
scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius
animus in rem publicam? sed quaedam mihi videtur—
quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse qui valentissimum Antonium suscipere pro
re publica non dubitarit inimicum. nescio quid scribam
tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius
esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum
tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis
quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris
occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam
obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam.
an quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter
atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore
condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam
Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?
sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero
noster! quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi
poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali
auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri
altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem
an dominum an Antonium timentis sint. ego autem
gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam
non deprecatur. immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam
cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?
quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse. etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad
te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam
desperatam quoque sanari putes posse. nec me hercule te,
Attice, reprehendo. aetas enim, mores, liberi segnem efficiunt; quod quidem etiam ex Flayio nostro perspexi.
sed
redeo ad Ciceronem. quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? "timet,"
inquis, "etiam nunc reliquias belli civilis."
quisquam ergo
ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum
victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam
stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum
vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas. nimium
timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat
a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur,
servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam
in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat
omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit verba
rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis
sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi
quidem hominis numero sit? atqui co tendit, id agit, ad
eum exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius. ego vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse. quid enim illi prosunt quae
pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio,
paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa
callere videtur Philippus qui privigno minus tribuerit quam
Cicero qui alieno tribuat! desinat igitur gloriando etiam
insectari dolores nostros. quid enim nostra victum esse
Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit?