Epistulae ad Brutum, Epistulae Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant. vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet; ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi
qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, †Antonius†; quod ego numquam existimavi. sed dominum ne parentem quidem maiores nostri voluerunt esse. te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter. neque enim impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.
vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae nostrae; potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere. valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror. denique quod petis faciam libenter; nam etiam sorores me rogant. et hominem noro et quid sibi voluerit.