Timaeus, Scripta quae manserunt omnia Partis IV, Vol III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Earum autem quattuor rerum, quas supra dixi, sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra, atque ut in hoc universo inessent genera illa universa, id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset nulla parte, unde alter gigneretur, relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus attingere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Omnis enim coagmentatio corporis vel caloris vel frigoris vi vel aliqua inpulsione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos
senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus et totis atque perfectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret. Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit. A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod σφαιροειδές Graeci vocant, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum, omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Omni autem totam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim oculis egebat, quia nihil extra, quod cerni posset, relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret, nec vero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi; neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec vero erat unde. Itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia. Sic enim ratus est ille, qui ista iunxit et condidit, ipsum se contentum esse mundum neque egere altero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime. Itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur. Sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec deus is, qui erat, de aliquando futuro deo cogitans levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem ut in eo medio conlocavit, ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago et volubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum satis sibi ipsum notum et familiare.