Timaeus, Scripta quae manserunt omnia Partis IV, Vol III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Animum igitur cum ille procreator mundi deus
ex sua mente et voluntate genuisset, tum denique omne,
quod erat concretum atque corporeum, substernebat
animo interiusque faciebat atque ita medio medium
accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus
extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu
circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae
sapientisque vitae induxit exordium.
Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est, animus autem oculorum effugit optutum. Est autem unus ex omnibus
rationis concentionisque, quae ἁρμονία Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium
compos et particeps, quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum; quippe qui ex
eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia temperatione trium partium proportione conpactus, se
ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et
cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis
movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid
alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore
contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gignantur, et ea, quae sint semper eadem.
Ratio autem
vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem,
et in iis, quae mutantur, cum in eodem et in altero
movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono,
cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, et
orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia
animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis
rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu,
sed intellegentia continentur * * *
29(fr)
Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curriculum inventum est solis et lunae
* * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret eique supra terram proxima solis circumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri
stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim
quandam contrariam, eaque concursatione, quam inter
se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt
vicissimque vincuntur.
Reliquorum siderum quae causa
collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in
sermonem alium differendum est, ne in eo, quod attingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus,
longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque
eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat modus temporis consignandus, conligatisque
corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt
eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum
incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia
maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae
maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari
videbantur.