Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Voltis et his mecum pariter considere regnis;
urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
575
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.”
His animum arrecti dictis et fortis Achates
580
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
“Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
585
submersum; dictis respondent cetera matris.”
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
590
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
595
improvisus ait: “Coram, quem quaeritis, adsum,
Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
600
urbe, domo, socias, grates persolvere dignas